- FUCI
- FUCIalicubi in cibis, Bochart. Hierozoici Part. prior. L. 1. c. 8. ubi eos ab equis, sicut crabrones a mulis et vespas ab asinis deducere Serv. ad Georg. l. 4. v. 244. notat. Sunt autem Fuci sine aculeo, velut imperfectae apes, novissimaeque a fessis et iam emeritis inchoatae, serotinus fetus, et quasi servitia verarum apum. Quamobrem imperant iis, primosque in opere expellunt, tardantes sine clementia puniunt. Neque in opere tantum, sed in fetu quoque adiuvant eas, multum ad calorem conferente turbâ ---- Cum mella coepêrunt maturescere, abigunt eos, multaeque singulos aggressae (maiores enim fuci) trucidant. Nec id genus, nisi vere conspicitur. Fucus ademptis alis in alveum reiectus, ipse ceteris adimit etc. Plin. l. 11. c. 11. Vide quoqueve Senec. de Clementia l. 1. c. 19. et supra ubi de Apibus: plura veor de hoc insecto apud Gerh. Ioh. Vosl. de orig. et progr. Idolol. l. 4. c. 67. 72. et 74.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.